Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum
opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste
inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret,
ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris
alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria
repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque,
etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum
excitarem. Sed iam tempus est ad id quod instituimus
accedere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.